Library / Religion / Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.)
+525-526+
SANCTI HILARII
EPISTOLA AD ABRAM FILIAM SUAM.
(Circa Finem Anni 558 Missa.)
Dilectissimae filiae[a] Abrae Hilarius in Domino salutem.
1. Abra patris absentiam dolet.--Accepi litteras tuas, in quibus
intelligo desiderantem te mei esse: et certum (Mss. certe) ita habeo.
Sentio enim quantum praesentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia
gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te
existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem
meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter
deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et
unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere.
2. _Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiae
conquirat._--Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem, habentem
margaritam et vestem inaestimabilis pretii: quam si quis ab eo posset
mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret. Ad
hunc[b] his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et longas et
difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest enim tam
pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat consistere. Qui ubi
me procidisse vidit, interrogari me jussit quid vellem, et quid rogarem:
et ego respondi, audisse me de veste sua et margarita, et ob id venisse;
et si eam mihi dignaretur praestare, esse mihi filiam quam vehementer
diligerem, cui hanc vestem atque margaritam quaererem. Et[c] inter haec
prostratus in faciem fleo plurimum, et noctibus ac diebus ingemiscens,
rogo uti audire dignaretur precem meam.
3. Vestis haec et margarita quanti facienda.--Post quae, quia bonus est
juvenis et[d] melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hanc vestem atque
hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiae tuae concedam? Et
ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et fide credidi: et
scio quia optimae sunt, et salus vera est hac veste uti, et hac margarita
ornari. Et statim ministris suis praecepit, ut mihi et vestem hanc et
margaritam ostenderent: et confestim ita fit. Ac vestem primo vidi:
vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid non sericum secundum
subtilitatem ejus[e] spartum erat? Numquid candori ejus nives comparatae
non nigrescebant? Numquid aurum juxta fulgorem ejus non lividatur? Ipsa
enim multicolor, et nihil prorsus comparatum ei poterat aequari. Post
quam vidi margaritam: qua visa statim concidi. Non enim potuerunt oculi
mei sustinere tantum ejus colorem. Nam nec coeli, nec lucis, nec maris,
nec terrae species pulcritudini ejus poterat comparari.
4. Utriusque commoda et dotes.--Et cum prostratus jacerem, ait mihi
quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonum patrem esse, et
hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare: sed ut
magis desideres, ostendo tibi quid adhuc haec vestis atque margarita boni
habeat. Vestis haec numquam tineis comeditur, non usu atteritur, non
sorde inficitur, non vi scinditur, non damno amittitur: sed semper talis
qualis est permanet. Margaritae vero haec virtus est, ut si quis eam
induerit, non aegrotet, non senescat, non moriatur. Nihil omnino in se
habet, quod sit[f] noxium corpori: sed utenti ea nihil accidit, quod aut
mortem afferat, aut aetatem demutet, aut impediat sanitatem. Quod ubi
audivi, filia, exanimari magis desiderio margaritae et vestis istius
coepi: et sicut prostratus jacebam, indeficienti fletu et intenta
oratione juvenem precari coepi, dicens: Domine sancte, miserere preci
meae, et miserere sollicitudini et vitae meae. Si enim hanc vestem mihi et
margaritam non concedis, miser futurus sum, filiamque meam[g] viventem
perditurus: ego propter hanc vestem et margaritam peregrinari volo.
Scis, Domine, quia tibi non mentior.
[+527+]
5. Hilarii filiae promittuntur, modo vana ornamenta abjiciat.--Post
quam vocem meam audivit, jubet me levare; et ait mihi, moverunt me
preces et lacrymae tuae, et bene est quod hoc credidisti. Et quia dixisti,
te pro hac margarita ipsam vitam tuam velle impendere, non possum eam
tibi negare: sed scire debes propositum et voluntatem meam. Vestis, quam
ego dedero, talis est, ut[h] si quis voluerit veste alia colorata et
serica et aurata uti, vestem meam capere non possit. Sed illi dabo eam,
quae contenta sit, non serico habitu, sed[i] nativis coloribus et
insumptuoso textu vestiri: ita ut propter consuetudinem, purpuram[k]
perangustam vestis habeat: non etiam purpura ipsa[l] diffundatur in
vestem. Margarita vero, quam a me petis, naturae ejus est, ut habere eam
nemo possit, qui margaritam aliam habuerit: quia aliae margaritae aut de
terra aut de mari sunt; mea autem, ut ipse tu vides, speciosa et
pretiosa est, incomparabilis et coelestis est, nec dignatur ibi esse ubi
aliae sunt. Non enim rebus meis convenit cum rebus hominis: quia qui
veste mea et margarita utitur, in aeternum sanus est; non febre
exardescit, non vulneri patet, non annis demutatur, non morte
dissolvitur;[m] aequalis enim semper et aeternus est. Ego tamen hanc
vestem et hanc margaritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiae tuae
perferas. Sed prius scire debes quid velit filia tua. Si se hujus vestis
et margaritae meae dignam faciat, id est, si vestes sericas et auratas et
infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit; tunc haec
quae me rogas tibi praestabo.
6. Filiam hortatur ut modestis utatur vestibus.--Post quam vocem,
filia, laetus exsurgo, et secretum hoc habens, hanc ad te epistolam feci:
rogans te per multas lacrymas meas, ut te huic vesti et margaritae
reserves, neque miserum senem tali damno tuo[n] facias, si hanc vestem
et hanc margaritam non habueris. Testor[o] autem tibi, filia, Deum coeli
et terrae, quia nihil hac veste atque hac margarita pretiosius est; et
tui juris est, ut hanc habeas. Tu modo,[p] si quando tibi vestis alia
afferatur, vel serica, vel infecta, vel deaurata, dicito ei qui tibi
offert: Ego vestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam
diu peregrinatur, quam mihi quaerit, quam non possum habere si hanc
habuero. Sufficit mihi lana ovis meae, sufficit mihi color quem natura
attulit, sufficit mihi textus insumptuosus: caeterum vestem illam
desidero, quae dicitur non absumi, non atteri, non scindi. At vero si
tibi margarita offeratur aut suspendenda collo, aut digito coaptanda,
dices ita, Non mihi impedimento sint istae inutiles et sordidae margaritae:
sed exspecto illam pretiosissimam, pulcherrimam et utilissimam. Credo
patri meo, quia et[q] ille ei, qui hanc spopondit sibi, credidit,
propter quam mihi significavit se etiam mori velle: hanc exspecto, hanc
desidero, quae mihi praestabit salutem et aeternitatem.
[hanc margaritam +528+ non habueris.]
7. _Filiae exspectat rescriptum. Hymnus matutinus et serotinus. Abrae
mater._--Ergo, filia, subveni sollicitudini meae, et hanc epistolam meam
semper lege, et huic vesti et margaritae te reserva. Et ipsa tu mihi,
nullum interrogans, quibuslibet potes litteris rescribe, utrum vesti
huic et margaritae te reserves, ut sciam quid juveni illi respondeam:
et ut si illam desideras, si exspectas, laetus possim ad te reditum
cogitare. Cum autem mihi rescripseris, tunc tibi et ego quis sit hic
juvenis, et qualis sit, et quid velit, et quid promittat, et quid
possit, indicabo. Interim tibi hymnum matutinum et serotinum misi, ut
memor mei semper sis. Tu vero si minus per aetatem hymnum et epistolam
intellexeris, interroga matrem tuam, quae optat ut te moribus suis
genuerit Deo. Deus qui te genuit, hic et in aeternum custodiat opto,
filia desideratissima.
[Annotatio a: In plerisque mss. Aprae.]
[Annotatio b: In uno ms. Colb. ad hunc videndum, sine _his
auditis_.]
[Annotatio c: Sic mss. At editi, in terram prostratus facie.]
[Annotatio d: Exempla sancti Petri de Cultura Cenoman. _melior
illo nullus est_.]
[Annotatio e: Bad., Er. et Mir. partem habuerat. Lips. ex Erasmi
margine, par erat. Novissima editio Par. sparsum erat.
Beccensis ms. praeparatum non erat. Ottobonius, spartim erat.
Significat Hilarius, monstratae sibi vestis subtilitati comparatum
sericum prorsus spartum esse, ex quo scil. funes nautici et sportae
olim fiebant.]
[Annotatio f: Editi, obnoxium: emendantur ex mss.]
[Annotatio g: In uno ms. Colb. juvenem, non viventem.]
[Annotatio h: Alter e mss. Colb. cum Boheriano, Ottob. et Cenom.,
si qua puella: et mox solus Ottob. _in veste mea capi non
possit_. Huc spectat illud Cypriani de Discipl. et Habitu
virginum, _Sericum et purpuram indutae, Christum induere non
possunt_. Sic Hieronymus, epist. VII ad Laetam, ubi narravit quas
poenas dederit Praetextata nobilissima, quod viro Hymetio jubente
filiae Deo consecratae habitum cultumque mutasset, concludit: _Sic
ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et
pretiosissima ornamenta defendit._ Quod autem ibi de virginum
cultu habet, maxime vero illud, _Habeat alias margaritas, quibus
postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum_, haud
mediocriter confirmat hanc epistolam Hilarii aetatem redolere,
neque ipsius stylo esse indignam. V. tract. ps. CXVIII, lit. 16,
n. 16.]
[Annotatio i: Nativos habituum colores commendant, et arte
quaesitos damnant etiam alii Patres. Neque enim, inquit Cyprianus
de Discipl. et Habitu virg. _Deus coccineas aut purpureas oves
fecit, aut herbarum succis et conchyliis tingere et colorare lanas
docuit._ Quod ex Tertulliano, lib. II de Cultu femin. n. 10,
expressit Cyprianus.]
[Annotatio k: Par. purpuram per augustam vestis. Editiones aliae,
purpuream per augustas vestes. Duo mss. _purpuram per angustas
vestes_. Melius alii, perangustum vestis: ad distinctionem scil.
latioris purpurae, cujus meminit Tertullianus, de Pallio num. 4,
unde est clavus latus ab eodem memoratus, n. 13 de Corona.
Hieronymus vero, epist. 22, ad Eustochium depingens et carpens
quasdam virgines, quae in publico notabiliter incedebant, inter
alia ait, purpura tantum in veste tenuis. Nonnihil confert hic
Hilarii locus ad explorandam generis illius nobilitatem.]
[Annotatio l: Editi, defundatur in veste: emendantur ex
scriptis.]
[Annotatio m: Ita omnes fere mss. Editi vero, aequalis aeternis.
Codex Ottob. aequalis enim est vestis mea et aeterna: et paulo
ante non vulnera patitur, pro non vulneri patet.]
[Annotatio n: Beccensis codex, efficias. Cenom. conficias.
Boherianus et aliquot alii, _neque misero seni tale damnum tuum
facias_. Unus Colb. _neque miserum semen tali damno tuo te
facias_. Cui consentit Germ. nisi quod ab eo abest te.]
[Annotatio o: Hujusmodi obtestationis exemplum legimus lib. de
Synodis, num. 91, puta, _Testor Deum coeli atque terrae, me cum
neutrum audissem_, etc.]
[Annotatio p: Ita ms. Ottob. At editi, _tu modo quando tibi vestis
alia affertur_.]
[Annotatio q: Excusi, ille qui spopondit ei se credidit:
corriguntur ex ms. Boher.]